Wis 2

1Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: 2quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: 3qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata: 4et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. 5Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. 6Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. 7Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non praetereat nos flos temporis. 8Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. 9Nemo nostrum exors sit luxuriae nostrae: ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. 10Opprimamus pauperem iustum, et non parcamus viduae, nec veterano, nec revereamur canos multi temporis. 11Sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae: quod enim infirmum est, inutile invenitur. 12Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. 13Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. 14Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. 15Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. 16Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum. 17Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius. 18Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. 19Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam illius. 20Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius. 21Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum. 22Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitiae, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum. 23Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. 24Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: 25imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Copyright information for VulgS